HISTORIA LIBRI IV REGUM

CAPUT XI: De fame septem annorum, et peregrinatione mulieris Sunamitidis

#I Reg. VIII

Post haec autem Elisaeus locutus est ad mulierem cujus filium suscitaverat: Vade cum domo tua peregrinari ubicunque poteris. Vocavit enim Dominus famem super terram septem annis, id est angelum praepositum fami. Quasi dicat: Fames veniet: vel est locutio. De hac fame ambiguum est utrum praecesserit praedictam obsidionem, vel secuta sit. Igitur mulier intravit terra Philisthiim, et contribules occupaverunt bona ejus. Quae finita fame regressa est, et intravit, ut interpellaret regem pro domo sua et agris. Et tunc rex loquebatur cum Giezi, quaerens ab eo magnalia Elisaei. Qui videns mulierem ait: Domine, haec est mulier, et hic est filius ejus, quem suscitavit Elisaeus. Quae cum narrasset regi seriem facti, restituit ei rex quaecunque amiserat a die qua reliquerat terram.